라틴어 문장 검색

Praeter haec in omnibus uesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 7:1)
Verumtamen, etiamsi sedulo ad hanc rem animum attenderim, neque admodum prolixum sit Celsi volumen, denuo schedulas a prelo madidas relegens incidi in anomalias nonnullas (ex.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.35)
Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamum, amomum, casia, myrrha.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 7:3)
Id si bene processerit, jamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula, vel intrita bene madida.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 6:5)
Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:2)
hic mitis amomi, hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo tardaque sudanti prorepunt balsama rivo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:53)
tum victor madido prosilias toro nocturni referens vulnera proelii.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:14)
raptos contentus in armis delibasse cibos madidoque oneratus amictu algentem pulsabat equum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:132)
nullo cum strepitu madidis infecta favillis despumat niveum fistula cana salem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus27)
quoque die Titana canis flagrantior armat et rapit umores madidos venasque calore compescit radiisque potentibus aestuat axis, Nilo bruma venit, contraria tempora mundo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus14)
Quis tibi tunc per membra tremor quantaeque cadebant ubertim lacrimae, cum saeva vocantibus arma iam lituis madido respectans lumina vultu optares reducem galeaeque inserta minaci oscula cristati raperes festina mariti!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae104)
venit et extremo Phoenix longaevus ab Euro adportans unco cinnama rara pede.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam4)
inlustret circum sonipes, quicumque superbo perstrepit hinnitu Baetin, qui splendida potat stagna Tagi madidoque iubas adspergitur auro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:152)
cumque omnia secum duceret et requiem membris vesana negaret, invenit pulmonis opem madidumque furenti praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:137)
pro nobis nihil ille pati nullumque recusat discrimen temptare sui, non dura viarum, non incerta maris, Libyae squalentis harenas audebit superare pedes madidaque cadente Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:271)

SEARCH

MENU NAVIGATION